monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 5 > Psalmi, 54 > 36 > ad Corinthios I, 15 > sectio 12 > sectio > 21 > 34 > 45 > Ioannes, 20 > Lucas, 7 > ad Romanos, 5 > 8 > Actus, 13 > sectio 11 > Isaias, 1 > 8 > sectio 6 > Matthaeus, 2 > 37 > 4 > 25 > sectio 1 > ad Romanos, 12 > Psalmi, 47 > 9 > Lucas, 24 > Matthaeus, 14 > 15
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIV <<<     >>> XVI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XV

1 (Vers. 2, 3.) Domine Deus, quid dabis mihi? Et ego vado sine liberis: et filius Masec vernaculae meae, hic Damascus Eliezer. Et dixit Abram: Ecce mihi non dedisti semen: et filius vernaculae meae haeres meus erit [Amovimus hinc verba haeres meus erit, quae vitiose in editis hucusque irrepserant, in mss. vero nostris non sunt, reque ipsa minime ad propositum spectant.]. Ubi nos habemus, et filius Masec vernaculae meae: in Hebraeo scriptum est, UBEN MESECH BETHI: [Uben mesec bethi. In Hebraeo hodierno legimus uben mescec bethi. Videtur tamen Hieronymus legisse nomen Mesec cum articulo , h emphatico, amesec; quia illud sic retinent aliquot mss. codices Latini. MARTIAN.] quod Aquila transtulit, υἱὸς τοῦ ποτίζοντος [Unus Reginae ms., οἰκὸν μου, quemadmodum Catenae mss. et schedae Combefisianae in nupera Hexaplorum editione praeferunt.] οἰκίαν μου: id est, filius potum dantis domui meae. Theodotio vero, καὶ υἱὸς τοῦ ἐπὶ τῆς οἰκίας μου: id est, et filius eius, qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei, vel villici, qui universa dispensat et distribuit cibaria familiae meae, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur, Deus meus adiutor. Ab hoc aiunt [Propius vero est, hanc eius fuisse patriam, sive maternae, aut paternae originis locum, ex quo ipse Eliezer Damascus sit cognominatus.] Damascum et conditam, et nuncupatam.
2 (Vers. 7.) Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum. Hoc est, quod paulo ante diximus in Hebraeo haberi: qui eduxi te de UR CHESDIM, id est, de incendio Chaldaeorum.
3 (Vers. 10, 11.) Et posuit ea contra faciem invicem: aves vero non divisit. Descenderunt autem volucres super cadavera et super divisiones eorum, et sedit cum eis Abram. Non pertinet ad praesens opusculum eius expositio sacramenti. Hoc tantum dicimus, quia pro his, quae posuimus, in Hebraeo habet: Et descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe de angustiis liberatus est Israel.
4 (Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi in Hebraeo THARDEMA, id est, καταφορὰ, legitur, quam supra vertimus in soporem.
5 (Vers. 16.) Generatione autem quarta revertentur huc. Haud dubium quin hi, qui de semine fuerint Abrahae. [Modo laudatus Reginae ms.: Quare igitur, quomodo in Exodo, etc.] Quaeritur quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta autem generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti [Exod. XV, 18]. Super quo capitulo parvum [Haec est Epistola in nostra recensione 36 ad Damasum, quam recole Quaestione secunda. ---Consule Epistolas 124, et 125 in antea editis libris. MARTIAN.] volumen edidimus.
Hieronymus HOME

bsb4610.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik